

Liber Deuteronomii*
Caput 28: Versus 8
Benedicetque.Bonis operibus tribuens incrementum et felicem successum.Coelum.Prophetas et apostolos, de quibus dicitur,Coeli enarrant gloriam Dei:quos Dominus aperit, cum per eos doctrinae abundantiam tribuit, ut carnalium corda hoc imbre irrigata proferant germina bonorum operum.Faenerabis.Id est tanta erit abundantia tibi, quod poteris dare pecuniam gentibus, illis vero non tanta. Vel, doctrina ecclesiastica intelligitur.Faenerabis gentibus.Foenerat Ecclesia gentibus multis, quando divina charismata expendit nationibus. Nec foenus accipit, quia non praesentem remunerationem, sed futuram inquirit. Excellit enim omnibus, et caput est orbis, non cauda. Semper supra est, et non infra; quia licet pressuras et persecutiones malorum in mundo patiatur, fortior tamen adversariis est, fide et virtute praeeminet universis. Unde,constituet te Dominus in caput,etc.